I. De terris Europae.
In Europa multae terrae sunt: Italia, Germania, Graecia
Britannia multaeque aliae terrae Europae. Varia est
natura terrarum Europae. Nonnullae terrae in planitiis
Europae, nonnullae, ut Britannia, in insulis sitae
sunt. Forma Britanniae insulae triquetra est. Incolae
nonnularum terrarum Europae agriculturae student.
Agricolae terram magna cum cura colunt et incolas
terrarum alunt.
Patria nostra partim in Europa, partim in Asia sita
est. Patria nostra est terra magna et pulchra.
Terra nostra silvis abundat. In silvis multae et ferae
bestiae sunt. Silvae quoque multam et variam materiam
praebent.
Incolae terrae naturam scientiis superant et renovant.
II.
1. Amicitia vitam ornat.
2. Mala herba cito crescit.
3. Aquila non captat muscas.
4. Epistola non erubescit.
5. Aquilam volare doces.
6. Fortuna caeca est.
7. Amat victoria curam.
8. Experientia docet.
9. Nemo patriam suam amat,
quia magna, sed quia sua est.
10. Aurora Musis amica.
11. Persona grata.
12. Terra incognita.
13. Tabula rasa.
14. Laterna magica.
| ◄ Previous | ▲ Index | Next ► |
| На Главную страницу. Farlingo Home. | ||
Last Updated 06 April 2005
Copyright © 2005 Farber Matvei & Farber Vladimir